Cantus GregorianusIncisiones sonorae et partiturae cantus Gregoriani

Deus, Deus meus

Tractus Modus II Dominica in Palmis (Dominica secunda Passionis)

Partitura: Deus, Deus meus

Partitura · Deus, Deus meus

100 %Imago originalis

Partituram amplificate, deinde horizontaliter et verticaliter movete.

Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? ℣. Longe a salúte mea verba delictórum meórum. ℣. Deus meus clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi. ℣. Tu autem in sancto hábitas, laus Israel. ℣. In te speráverunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos. ℣. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi. ℣. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis. ℣. Omnes qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis et movérunt caput. ℣. Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum. ℣. Ipsi vero consideravérunt, et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. ℣. Líbera me de ore leónis: et a córnibus unicornuórum humilitátem meam. ℣. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum. ℣. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt cæli justítiam ejus. ℣. Pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.

Per epistulam mittere
Nexum ostendereNexum occultare