Gaudete in Domino

Gaudéte in Dómino semper : íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus : Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis : sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Ps. Benedixísti, Dómine, terram tuam : avertísti captivitátem Iacob.
Per epistulam mittere
