Cantus GregorianusIncisiones sonorae et partiturae cantus Gregoriani

Ubi caritas

Antiphona Modus VI Feria quinta in Cena Domini

Partitura: Ubi caritas

Partitura · Ubi caritas

100 %Imago originalis

Partituram amplificate, deinde horizontaliter et verticaliter movete.

Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Congregávit nos in unum Christi amor. Exsultémus, et in ipso jucundémur. Timeámus, et amémus Deum vivum. Et ex corde diligámus nos sincéro. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregámur: Ne nos mente dividámur, caveámus. Cessent júrgia malígna, cessent lites. Et in médio nostri sit Christus Deus. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beátis videámus. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: Gáudium, quod est imménsum, atque probum, Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.

Per epistulam mittere
Nexum ostendereNexum occultare